Song of Solomon 2

Quia praesentis temporis statu labor magis quam requies convenit: recte sponsam otio delectatam ad laborum exercitia provocat. Quasi diceret: Tu quidem volens pulchritudinem tuam mihi commendabilem reddere, delectaris in quiete secretis florere virtutibus: sed scias quod ego alterius modi pulchritudinem requiro in praesenti, quia sum flos virtutum, a quo omnis fructus campi egreditur; quia odorem meum toti mundo innotescere cupio, quod non potest impleri, nisi intermissa quiete, qua delectaris, ad officium praedicationis accingaris. Et magis quam montium, quia claritatem meae humanitatis, vel splendorem aeternae lucis, vel Deitatis magis revelo humilibus et paratis ad patiendum. Quasi: Memento quod qui de virgine nasci potui, qui Deus sum, humiliter in mundo apparui, hominibus me socium esse exhibui, humiliter usque ad mortem veni. Ideo desiste quietis securitatem quaerere, unde subdit, Sicut campus floribus ornatur, ita mundus mea notitia et fide decoratur. Laudato se, laudat sponsam, ita: non potest comparari, inter quas saepe exoritur: eodem modo proxima mea super omnes est. Tu requiem quaeris et laudes sed scito quia candidior tribulationum aculeis efficieris, et major est fructus praedicationis quam quietis. GREG. In Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt: bonus non fuit, qui malos tolerare non potuit. Adversarum haeresum dogmatibus ejus integritas tanquam spinis pungitur, ut contra hostes suos vigilans exerceatur, donec eminens, tanquam lilium, in capite sponsi sui, candore ipso decoretur. etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo praesidente, qui est refrigerium et refectio. Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus. Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: cum non solum pressurarum taedio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Et notandum quod superius praedicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitae arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quaerebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Psal. 35.. etc. Non dicit sedeo, sed Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra coepit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Luc. 1.. Sic postea ad meliora fit transitus. Quia in eo intelligit anima causam vitae, dum et corporaliter percipit. Haec refectio quantae dulcedinis, quantae sit virtutis, ostenditur, cum subdit, Id est, spe futurae gloriae adeo laetificavit, ut jam saeculi non sentiam labores. AMBR. Quam cito guttur meum dulcedinem gratiae ejus attigit, ita me recreatam spiritu et ab amore terrenorum in superna translatam sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novi sim meri odore et poculo refecta. Typice per gratia Spiritus sancti notatur; vinaria est Ecclesia, in cujus unitate tantum dari solet et accipi Spiritus sanctus; quam Ecclesiam de toto orbe collectam, Deus in unam sibi domum fabricavit, quam Spiritus sanctus suis charismatibus consecravit. Quae fabrica, quia in charitatis maximae fundamento ipso operante consistit, recte subditur: Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium, vel quartum. Primo, Deus diligendus est; secundo, parentes; inde filii, post domestici, qui etiam, si boni sunt, malis filiis praeponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujuscunque dilectionem, proprium ponit. Marc. 12.. Inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum, sed simpliciter: sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. Vel, ipse prior dilexit me, et diligendo, ut eum amare nossem, donavit. Vel, ordinavit, id est, ordinata charitate, mea singula membra, id est, electos omnes, sibi copulavit; eminentiora ampliori affectu complectitur. Quantum charitas mentem quam perfecte absorbuerit ab amore infirmorum sustollat ostendit, cum subditur: Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut prae nimio amore vel poenis illatis languor carnis immineat. Vel, id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quae adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideo ut et praesens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit: Noli aliunde capiti requiem quaerere; si enim laevam ejus habueris, omnia tibi, quae mea sunt tribuentur. Cum corda fidelium in hac vita, per sacramentorum participationem, per pignus Spiritus, per Scripturarum solatia confortantur: quae et ad subsidium peregrinationis dat Deus: cum post hanc vitam coelestia praemia accipiemus. id est, praesens vita, et temporalia Dei dona, dum per spem mentem roborat, est ad consolationem data: et id est aeterna vita sicut protegens, quando per remunerationem nos glorificabit. Quasi: Temporalia Dei beneficia quo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queam adjuvant in hoc loco peregrinationis, et aeternorum promissio amplius delectat. Primitiva Ecclesia ad gentes conversa, et quasi in persona eorum hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum jam patiatur; monet sponsus novellam Ecclesiam, ne peccando inquietet eam. Quam amabilis sit Deo hujus Ecclesiae et cujuslibet fidelis animae pausatio, ex responsione sponsi declaratur. Id est, si velitis esse comparabiles vel in virtutum altitudine et pretiosioribus cibis, et in agnitione, quae medela sit congrua vestris vulneribus, si vulnera habetis. Capreae et cervi, munda animalia, venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant, contra virulenti hostis insidias. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert, ultimus tantum fertur, primo fatigato, ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta cornibus dorso impositis illaesi evadunt. Caligantibus oculis serpentem comedunt, et hausto fonte visum recuperant, et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis: alter alterius onera supportant, minus enim onerati peccatis allevant oneratos, condonando, pro eis orando; robur datum per Spiritum sanctum menti suae supponunt, dum urgentur ab impiis, et sic transeunt illaesi; diabolum comedunt, id est, annihilant in se, et potato fonte, id est, Christo, visum interiorem recuperant, et pellem ponunt, id est, immunes fiunt a peccatis. GREG. Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum poenam illius peccati incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores coelestibus intentos inquietare praesumit, etiam virtutes quas habere se credebat, perdit. Ad juramentum sponsi, sponsa libenter suscipit, et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter praecipi, ut ipsa sponte surgere velit, promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum, pro quo velit, et tempus congruum. Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium positi, in tantam perfectionem se et alios induxerant, ut jam contemplationi vacarent, iterum intelligit sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias. Hac est quam audivi adjurantem filias Jerusalem ne me suscitarent: gaudeo consolatoriam ejus vocem audiens, cum ejus faciem nondum video; tamen sublevato ad coelum animo, aliquam suavitatem futurae beatitudinis praegusto, etiam in hoc praesenti. Salit in montibus, et quasi pedes ponit, quo signo ibi fuisse dignoscitur, quia eum per passionem et vitae conversationem imitatur. Saltum fecit de coelo in uterum, de utero in praesepe, de praesepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est, sanctorum tam majorum quam minorum altitudines. In non apparent signa pedum, sed umbram supervolantis susceperunt: quia etsi non ut illi majores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur, et sunt, qui generalem Ecclesiae conversationem quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus quia corda sublimium crebra visitatione illustrat; et non manet, sed et quia haec dulcedo contemplationis brevis est et rara, propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem. Quia acute videt, et in altis montium habitat, velociter saltat. Unde et rarius a nobis videtur: semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris. Et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo, pro me natus est de gentili et patriarcharum semine. In assumptione carnis et humanitate comparatur in varietate virtutum et miraculorum Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit, et superata pernicie veneni pabulo delectatur. Quoniam istis versiculis speculativae vitae sublimitas est expressa, restat activae vitae, quae omni Ecclesiae communis est, perfectionem ostendere. Unde sequitur. etc. Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus, ut si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus: ad quod intuendum perpauci perfectiores, cum labore, fide purificati nunc pertingunt: sed in hoc pariete misericordia Dei fenestras et cancellos unde nos prospicere fecit, quia mentibus, quanquam oppressit, gratiam suae cognitionis aperuit, et crebra nos suae inspirationis luce respicit. Per cujus inspirationis prospectum, quia hoc maxime Deus agit, ut nos a temporalibus ad promerenda coelestia provocet, recte subjungitur: qui supra monuit filias Jerusalem ad custodiam meae quietis: me ad colendas vineas mittit ostendens opportunitatem. Moraliter si feceris aedificationem tuam, Deus veniet tuum, id est, per quinque sensus sollicite contuetur; ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit: unde Jeremias: Jer. 9.; Omnia retibus diaboli plena sunt, quibus capereris, nisi quia sponsus subjecit se retibus mundi qui eminenter, et conscindens viam faceret, ut dicas: Psal. 123.. Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Christus exemplo et admonitione apostolorum nos illuminavit. Sicut per id est, per parva foramina parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia praesentis vitae torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttae sunt necessariae, ut pluvia praedicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim quando de aeterna beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare anima coeperit quae jam in floribus odoratur exiens, quae postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animae pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quae valent, uberius fructum ferant. Ideo quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulae praedicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut praedices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi. Ego a mortuis resurgens, tempestate compressa tranquillitatem reddidi. Modo facilius est praedicare, cum quidam jam conversi sint, quam prius, cum nullus adhuc crediderat. Istos, qui jam credunt, et jam bona operantur, potes dare in exemplum aliis: istos potes proponere aliis in exemplum qui jam patiuntur falcem vitia resecantem. Pro quiete tua non debes dimittere praedicationem, quia Christus, qui in magna quiete erat cum Patre, quietem quodammodo pro praedicatione intermisit. Jam inutilibus vanae religionis amputatis sarmentis, futuro fidei fructu praeparantur corda hominum, jam et vitia amputantur, quia venit tempus remissionis peccatorum. Spiritus sanctus, quando de occultioribus loquitur sacramentis, et quae multi non capiunt, turturis appellatione signatur. Unde et Moysi apparet et uni: quando de humilibus quae ad omnes usque perveniunt, per columbam assumitur, unde et circa Jordanem astantibus multis non in turture apparuit, sed in columba. vox apostolorum, vel quorumlibet praedicatorum, qui suo cantu abscessum hiemis et veris adventum nuntiant, qui pro cantu humilem gemitum reddunt, qui pudicitiae amatores sunt, qui semper in jugis montium, vel in verticibus arborum morantur, et conversationem fugiunt hominum, dum in mundo corpore positi, conversationem habent in coelis, incolatus sui et patriae sibi promissae memores. Grossos vocat primitivas et immaturas ficus, quae non sunt habiles esui, quae etiam si concussae fuerint, leni tactu cadunt: ergo sonante turture, id est, praedicantibus apostolis, Synagoga protulit grossos, id est, immaturam legalis observantiae intelligentiam abjecit. Vel ita: Synagoga procreavit apostolos, qui dulcem cibum suis credentibus ministrarent. Et quia proferente Synagoga apostolos, totius orbis fides salusque secuta est, recte subditur. Per floritionem initia multiplicium Ecclesiarum, de ea quae Jerosolymis primo plantata est, de cujus flore succus expressus poculi genus conficit, saluti et voluptati accommodum, quod laetificat cor hominis. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suae salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. est congeries lapidum, sine caemento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostenditur Domino recte operando: ostenditur salubriter praedicando. Ne erubescas praedicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam praedicaverunt Christi apostoli, qui sunt et munimentum Ecclesiae. Vel, sunt prophetae et patriarchae, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc ostendi aestimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Non alienis, id est, meae dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti. Quoniam non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam praedicationem facere, nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte dicitur non vobis, sed nobis; in hoc mihi enim servitis, in hoc vos remunerabo. Vulpes in foveis abduntur, et cum apparuerint, nunquam directis itineribus currunt, sic haeretici. Pulchre, cum supra plurali numero, hic singulariter quia multae vineae per fidem et charitatem unam: et ideo sunt expellendi, qui eam volunt per haereses scindere. Tali affatui dilecti, mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat. Sincero amore mihi copulatur, et Vel, talem exhortationem facit, et faciem et vocem ostendo. Vel, non alteri cuilibet, scilicet, gratiam praestabit et fructum rependet; et non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur: Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est. cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur. Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia haec Domini pastio, quae in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem saeculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur: In excelsis mentibus vestigia pone, et ab illis aliquando etiam condescendendo inferioribus appare, qui in valle sunt. Et quia ad ecclesias constituendas, et excolendas, et ad versutias vulpecularum abigendas provocas, et ut faciem meam tibi ostenderem, cum tuam faciem adhuc clare non videam, et per me non sufficiam, obsecro, illustra perfectius cor meum et corda illorum quibus praedicatura sum.
Copyright information for VulgGlossa